FOEMINA

FOEMINA
FOEMINA
an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve una cum illo, ut imaginis divinae, sic futurae gloriae, particeps est: Servabitur enim teste Apostolo 1. Tim. c. 2. v. 15. liberos gignendo, si permanserit in fide ac charitate, et sanctificatione cum modestia. Ubi pri marium eius in natura, etconversatione humana officium indigitatur, prolem nempe concipere, et conceptam fovere, de quo vide infra in voce Puerperium. Ceterum, post lapsum, illi natura est infida,
suspicax, inconstans, insidiosa, simulatrix, superstitiosa, evi si potentiae adiuncta est, fit intolerabilis, I. C. Scalig. Poet. l. 3. c. 14. De natalibus eius, aliisque huc pertinentibus, diximus quaedam supra in voce Filia: reliqua habes in vocibus Puella, Pacta, Sponsa, Uxor, Puerpera etc. Hîc operimenta eius a capite ad calcem ex Antiquitate, utcunqueve eruemus: quibus sexui huic omnino opus, postquam nudatâ per lapsum iustitiâ originali animâ, corpus nudum esse et pudor et externae prohibuere iniuriae. Et quidem, caput Femineum quod attinet, ei tegmen quo operiatur congruere, Apostolus diserte tradit. 1. Cor. c. 11. v. 6. Si non operitur mulier, etiam tondeatur: quod si turpe mulieri tonderi aut radi, veletur. Proin Tertoll. l. de cor. mul. c. 14. humilitatis femineae sarcinam: Concilium Gangr. subiectionis memoriam: Chrysostomus in 1. Cor. c. 11. signum muliebris subiectionis, hoc tegmen vocant. Et semper id tulit gentium bene moratarum usus. Apud Hebraeos enim, iam a gentis origine, velari aut contegi Feminarum capita, ex usu fuisle, patet ex Genes. c. 20. v. 16. qui deinceps quoque tenuit. Unde iterum Tertull. de cor. mil. c. 4. Apud Iudaeos tam sollenne est seminis velamen capitis, ut inde dignoscantur. Idem apud alias quoqueve gentes in more positum fuit. Apuleius Graecae mulieris caput mitellâ textili opertum repraesentat Met. l. 7. Romanas Feminas velato capite processisse, sicut mares nudo ac aperto, testis est Plutarch. c. 14. Rom. Idqueve adstruunt exempla Liviae, Marciae, Faustinae, quas nummi antiqui capite obducto repraesentant, addito lemmate: PUDICITIA. Poppaeam quoqueve Sabinam, Neronis coniugem, nonnisi velatam, in publicum prodiisle, tradit Tac. Ann. l. 13. Imo C. Sulpitii Galli uxorem a marito reiectam, quod capite aperto foris versatam cognovisset, refert Val. Max. l. 6. c. 3. Insuper barbaris mulieribus perpetuum fuisle, capita tegere, Tertull. auctor est de vel. Virg. c. 17. et Arabicas mulieres, non caput modo habuisse tectum, sed et faciem suc quoque tempore, testatur Hieronym. in Es. c. 4. Hinc apud Christianos, huiusmodi velamentum nubentibus esse iam olim adhibitum, discimus ex Ambrosio de Virg. l. 3. etc. Velamentum autem capitis, Feminae vel commune cum viris habebant; ut erat capitis tegmen, quod Neophyti in Bapitsmo acceptum per octiduum olim gestabant: vel peculiare, quo vel Natura ipsa suppeditavit, vel ars conficere docuit. Pruis coma est ipsa, quam mulieri pro velamine datam esse, Apostolus c. supra laudato v. 15. ait Posterioris generis fuêre varia, de quibus hîc.
Operimenta Feminei capitis varia.
Calntica, Lyrano Cuffa, Gallis une Coiffe, eadem cum Mitra fuisle eruditis videtur: de qua mox. Caliendrum, in supellectile Dearum recensitum, ab Arnobio Regillum, et Calyptra Dearum exponitur Adr. Turneb. Advers. l. 13. c. 27. Calyptra, proprie erat Reginarum tegmen: unde agri in Perside, cui nomen Reginae calyptra, eo quod illius proventus Reginae in calyptrae sumptus attributi fuerant, meminit Plato in Alcib. I. Idem cum Regillo esse videtur. Flammeum tegmen fuit, quo Matronae nubentes capita operiebant, reste Nonio et Tac. Ann. l. 15. c. 37. Vide supra in voce Flammeum. Mavorte seu Mavortium, idem cum Ricinio, secundum Nonium, Suid. cum Cridemnone idem esse ait. Tegmen erat latius, quam ut caput solum operiret. Vide infra in voce Mavorte. Mitella, quasi parva Mitra, quod mitrâ matronarum eset angustior, Virginum sacrarum apud Afros, olim integumentum erat; cui aurum intexebatur, ut colligere est ex Optato l. 6. qui purpurâ illud tinctum fuisse ait. Mitra aliquando sonat capitis redimiculum, e quo pendebant fasciolae, Phyllae dictae, proprie tamen integrum muliebris capitis tegmen notat: quod cum Calantica idem faciat Lyranus Iudith. c. 10. v. 3. Pallium quoqueve femineum, quia praelongum et laxum erat, caput quandoqueve operiebat. Ut de Rebecca legimus Genes. c. 24. v. 65. ubi tamen alii Peplum reddunt: θέριςρον alii. Peplum, Hebraeis mulieribus a capite ad calcem gestari solitum; faciem totumqueve Virginum corpus cooperuit. Peplum aestivum Pollux θέριςρον Graecis dictum vocat. Regillum, capitis Reginarum tegmen, cum Calyptra idem esse supra diximus. Vide quoqueve Caliendrum. Ricinus vel Ricinium, ab eo quod post tergum reicitur, teste Servio in Aen. l. I. idem cum Mavorte. Stola, caput quoqueve muliebre velavit, teste Isid. l. 29. c. 25. simulqueve scapulam cooperuit, a dextro latere in laevum humerum missa. Eadem Ricinium et Mavortem dicta. Theristrum Gr. θέριςρον, Polluci Peplum aestivum, fuit nuptialis amictus, una cum capite faciem Virginum abscondens Pudicitiae id signum fuisse et humeros texisse, docet Hieron. Ep. des uspect. contubernio: Imo totum corpus cooperuisse, ex Gen. c. 38. v. 14. Velum, in specie, dicebatur sacrarum Virginum operimentum; quod paulo diversum erat a velamine, quo viduae Deo consecratae, integebantur: fiebatqueve non de serico, sed de tincto aliquo linteo panno, ut docet P. Abelardus Ep. 8. Vittae, sive Matronales multiplices, sive Virginales simplices, ornamenta potius capitis quam tegmina erant, famosis mulieribus penitus interdictae etc. Addi posset κρήδεμνον velum, ad humeros usque demissum, quod ne a ventis decuteretur, capiti obligaculo quodam obstringebatur. Vide Solerium de Pileo.
Reliquum corpus, ad pedes usqueve, pelliceâ primum tunicâ, abipso Deo, in horto Edenis, statim post lapsum, confectâ Gen. c. 3. v. 21. obvelatum fuit. Apud Romanos, primis Urbis temporibus tam viros, quam Feminas in toga incessisse, docet nos apud Nonium Varro de vita Popul. Rom. et quidem honest ores tum matronae toga utebantur clavo aureo praetexta, auctore Festo. Postmodum probrosis tantum feminis cessit: remansitqueve apud Feminas linonestas ingenuasqueve tunica; quam et Stolam dixêrunt, ad talos usqueve demisla, cuius imam pattem instita ambiit seu segmenta aut limbi aurei: haec manicata sive manuleata quoqueve fuit et multis rugis ac plicis
constricta, totum corpus, solâ facie exceeptâ, operuit. Et iniciebant Pallium Virg. Aen. l. 1. v. 652. sive
Pallam signis auroque rigentem.
quae proprie vestis muliebris erat, deducta usqueve ad vestigia, Serv. ad Virg. rugisqueve vibrantibus sinuata. Id Praeter hanc amiculum quoqueve gerebant, pullâ quidem brevius, sic tamen, ut, si pars eius laevo brachio aut humero non sustineretur, fluere, et trahi necesse haberet, Plaut. Paenulo Act. 1. Sc. 2. Ut de Ricinio, Cyclade aliisque id genus nihil addam. Eousqueve enim tractu temporis muliebris processit luxus, ut nec vestibus, nec artificibus, circa illas conflciendas occupatis nec ministris ministrabusqueve numerus modusque maneret, vide paulo infra. Prius tamen paucis monebo, ex lana linoqueve post pelles supra memoratas, contextis vestibus muliebrem aliquamdiu acquievisle modestiam, donec liolosericae byssinae, bombycinae, pellucidae, suadente malesanâ ambitione, iis successêre: In quas ita invehitur Senec. de Benef. l. 7. c. 9. Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut deniqueve pudor possit, quibus sumptis mulier parum liquido nudam se non esse iurabit etc. Quantus fuerit Romae olim muliebris ille in vestibus luxus, etiam nondum subactâ Asiâ, nondum orbis spoliis ac peregrinis delitiis bellicosâ Martis gente emollitâ, docet Senex ille Plautinus in E pidico Act. 2. Sc. 2. v. 39. et seqq. quem vide, et Oct. Ferrar. ad l. In ipsum Dei populum quanta circa haec insania irrepserit, accurate annotavit Esaias c. 3. v. 17 et seqq. Ad pedes descendo, quos ut spinae tribulique peccati vindices, lancinare coepêrunt, de calceis cogitatum est. Hos e caesorum animalium pellibus primo omnium consarcinatos fuisse, ex Gen. c. 3. supr. laud. haud obscure liquet. Unde et Mart. Romanorum calceum lunarum pellem vocat, l. 2. Epigr. 49. Et quidem crudae primum pelles adhibitae fuêre, postmodum concinnari tingiqueve coepêree: e papyro dein, sparto, iunco, ligno, ferro, aere, aliaque materia confecta sunt haec contra veprium aculeos remedia: ut de auro, argento, gemmis, linteo, serico, etc. Nihil addam. Apud Romanos eodem primo cum viris modo calceabantur Feminae, nisi quod illi colore nigro, hae albo prius; postea purpureo illi uterentur, Impp. inprimis, hae et cereo et hederaceo et mulleo et rubeo etc. Imo quantum curiosum hoc genus, cum luxuriae agitatur genio, experiri omnia velit, ex eo non minus olim patuit, quod in calceorum genera virili sexui propria acpeculiaria, Perones etiam, quod mirere, manus quoqueve iniecerit: quo factum, ut Tertull. eos effeminatorum epitheto insigniat, eorumqueve sutrinam Veneream appellitet, cum alias rusticorum praecipue aut peregrinorum eslent, ex crudo corio sine ulla arte, ad nivem pluviamqueve arcendam comparati, vide Balduin. de Calceo, nec non infra ubi de Subere.
Calceorum Feminerorum varia genera ex Polluce et Balduino.
Acrosphyria, vide Poll. in Onom. Ambracides, Amphisphyra, Aphracta, ibid. Baucides, croceo colore pretiosoque cultu insignes, Ionicis mulieribus in usu erant. Baxeae, purpurâ tingi solitae: eaedem cum Crep9idis. Blautae, seu Blaudes. s. Blaudiae, idem quod crepidae s. soleae. Canabia, vide Polluc. in Onom. Cothurni Tragoedorum etiam feminis cessêre, quibus hodieque in Gallia passim Hisp. et ltalia nobiliores feminae utuntur. Gall. Patins. Unde de maritis dicterium: Eos dimidium solum uxorum suarum in lectis genialibus amplecti, altero dimidio cum calceis seposito. Crepidae, crassiores paulo soleae, pedibus calceandis ita inserviebant, ut superiorem illorum partem nudam relinquerent. Graecis proprie in usu. Constitêre illae duplici tripliciqueve corio simul compacto, unde argutae dictae. Diabathra, viris mulieribusque communia erant. Endromides, Dianae venatrici et cursoribus singularem praebuere calceatum. Eumarides, utrique sexui communes Gall. soles e ligno habuêre, crepidis non dissimiles, Gallis usitatae. Gymnopodia, vide infra. Mesopersicae, Pollux in Onom. Mullei, a rubro colore dicti, etiam feminis usurpati sunt: ut patet ex illo Persii: Solea puer obiurgabere rubra. Nosides, vide Poll. in On. Nudipedia, vide Poll. in On. Nyctipedes, vide Poll. in On. Nymphides, sponsalia erant calceamenta. Opisthocrepidae, vide Poll. in On. Pedila, communia utriqueve sexui variis eximissque coloribus erant picturata. Peribarides, proprium ancillis calceamenti genus. Perones, rusticum ac peregrinum calceamenti genus, feminarum quoqueve cessêre libidini, sed eorum aspera rusticitate in molliorem elegantiam immutatâ. Phittacides, vide Poll. in Onom. Rhadiae, sandali species; quod facile induerentur, vel prae tenuitate convolverentur, aut inverterentur, sic appellatae. Sandalia, muliebre calceamenti genus pulchrum, et elaboratum. Colore enim infici, auro induci, tenuibus incisuris dis pungi, gemmis etiam aliisqueve id genus ornamentis instrui sunt solita. Seleucides, vide Poll. in Onom. Soleae, plantarum calces, aut si mavis, pedum plantas tantum infra tegebant, coeterisqueve prope nudis, teretibus habenis iungebantur, ut ait A Gell. l. 13. c. 21. Similes crepidis, nisi quod simpliciores essent, cum crepidae duas vel tres soleas simul compactas haberent. Earum usus pro civili usu
Feminis inprimis familiaris fuit: tegmen habebant nullum, pedibusque habenarum corrigiarumqueve beneficio apte adstringebantur. Per convivia tamen publicaque spectacula etiam viri apud Romanos fuêre soleati. Sicyonia, calcei erant delicatioris cultus, et amtatorii: quos a candore et tenmtate describit Apuleius: quibus adde, dispunctionibus mcisurisqueve varie ac artificiose fuisse distinctos. Unde multiformis hic calceus Tertull. dictus est L. de vel. virg. c. 12. et plano ac uniformi, quo modestiores uti solebant, oppositus. Tyrrhenica, quae et Sandalia, loris inauratis variegatisqueve fuere insignia, quibus Minervam suam Phidias induit. Uncinati calcei, Romanorum antiquissimi, ab unco, cuius propter acumen reflexum similitudinem referebant, appellati: utrique sexui erant in usu. Unde Iunonis Sospitae simulacrum non aliis unquam ornatum fuisse docet Cic. l. 1. Div. c. 2. et 44 etc. Haec de vestitu Femineo, quem immundum muliebrem dici vult Tertull. l. de Hab. Mul. postquam auro, argento, et gemmis luxuriare coepit: Quanta de ornatu addi possent, qui in cura capilli et cutis et earum partuium corporis, quae oculos trahunt, occupatur. Quanta de mundo huius sexus, quem a cultu, e ornatu
quidam distinguunt, ex l. 25. ff. de anr. et argent. leg. quoqueve contineri volunt specula, matulas, unguenta, vasa unguentaria, et si quae similia dici, possunt, veluti lavatio riscus etc. Sed de his alias. Non possum tamen non addere tum artificum, quorum industriam muliebris delassavit luxuries; tum ministrorum, quarum patientia domi, illarum abusa est ambitio, succinctam seriem. De prioribus vide Plaut. in Aulul. Act. 3. Sc. 5. quae omnia explicata dat Octav. Ferrar. de Re Vest. l. 3. c. 21. et infra ubi de vett. re Vestiaria. ubi et de infinitis vestium feminearum apud Romanos generibus, ex eiusdem comici. Epidico. Posteriores suggerit Pignor. de Servis, ubi mollem hanc, et delicatam legionem prolixe lustrat. Iam enim apud Tac. Ann. l. 3. c. 33. Severum Caecinnam conquestum legimus; Inesse mulierum comitatui, quae pacem luxu, bellum formidine morentur, et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant. Et sane mater Iuliani martyris, apud Surium tom. 1. in publicum prodit cum innumer abili familia utriusque sexus. Nec hyperbolice quidem locutus est Caecinna, si Amm. Marcell. l. 14. c. 6. audimus, qui Matronarum comites recenset, Textrices, Coquos, Spadones et universum promiscue servitium. Eth huc respexit Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 417.
——Gravis occursu, teterrima vultu,
Balnea nocte subit, conchas et castra moveri
Nocte iubet.
ubi Castra appellat immodicum agmen, matronae circumfusum
Varia Feminei ser vitii officia ac nomina.
A. Admissionales dicti sunt, qui ad interioris domus cubicula aditum faciebant. De quibus Horat. l. 1. Serm. Sat. 9. v. 56.
——Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam;
Adstetrix, de qua Ovid. Met. l. 9. v. 307.
——Aderat faciendis strenua iussis.
Alumna, ad nutricum agmen pertinebat; cuius menrio apud Paulum IC. leg. 38. ff. de fidei comm. libert. Amicae, quarum greges conduxêre, ur divitias et opulentiam iactarent. De his Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 352.
Conducit comites, sellam, cervical, amicas.
Ancillulae ex Aethiopia, quemadmodum Mauros et Aethiopes servulos vulos viri habuêrunt. Imo et his usas esse Feminas, docet Tibull. l. 2. Eleg. 6. v. 35. Anteambulatrices, ex officio praeibant. Aquarii et Aquarioli, ex Eunuchorum numero, aderant lavanti dominae, et quae ad lympham, curabant. In huius interioris tutelae gratiam Custodes dicti. Ab Argento potorio ministram habuit Livia, quae illi vinum miscuit et ad cyathum sterit. Atrienses, Atrium tuebantur, perpetuo cirrati, ut patet ex Phaedro l. 2. Fab. 5. v. 13. Auriculae ornatrix: cuius meminit inscriptio Romae, Iuliae Liviae Aug. auricolae ornatrix. B. Baccariones, ex Eunuchis erant, domInaequeve ministranti lavabant. C. a Catellae cura dicebautur, quae nobiles Matronarum cartilos curabant. Unde marmor, Ossa Aurel. Liviae Aug. Ser. a cur. Catellae etc. Cathedralicii pueri, a Cathedris Feminarum appellati sunt. De his Mart. l. 10. Epigr. 13. cuius epigraphe ad Tuccam.
Cum cathedralttios protet tibi Rheda ministros, etc.
Cinerarii ministri, erant a cincinnorum studio. Hi calamistros in cinere calefactos ministrabant: Iidem Ciniflones dicti. Comites, qui in publicum prodeuntem stipabant. Horum meminit Macrob. l. 2. Sat, c. 5. Averterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine: quippe cingentibus Liviam gravibus viris etc. Coqui, cum reliqua familia culinari gulae serviebant. Cosmetae et Ornatrices, muliebrem ornatum tractabant. Earum meminêre Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 476. et Ulpian Mart. quoque l. 9. Epigr. 37. cuius epigraphe de Ganymede et Iove, ubi integram illarum officinam, Comas, Pyxidem, Supercilia, exponit. Cubicularii, cubiculi curam gerebant: Hi apud privatas Feminas Admissionalium vicem frequentius functi sunt. Cunaria, infantes in cunis observabat. Vetus lapis: D. M. Teiae. Treptae. Soror. Piissimae. Cunariae. Ruffinae. V. V. etc. Custodes et Excubiae in vestibulis fuêre. Etiam Eunchi lavantis Dominae ministri, ob interiorem hanc rutelam sic dicti sunt. Diaetarii seu Zetarii cenationem, et locum, ubi
gaudium ac hilaritas debacchabantur, curae suae commissum habuêre. E. Educator, ab educando nomen habuit. Eius meminêre Iustinian. l. 1. instit. tit. 6. et Apuleius Met. l. 2. Eunuchi, in familia Palatina, Claud. in Eutrop. Carm. 18. v. 417.
Praefecti sed adhuc gemmis, vestique dabantur
Custodes, sacroque adhibere silentia somno,
Iidem mulierum pudicitiam tuebantur, dominae lavanti aderant, flbello ventulum faciebant etc. praecipua pars mundi muliebris. Laurent. in Phaedr. l. 4. fab. 5. v. 21. De his vide quoqueve supra, in Aquarii, Baccariones etc. F. Flabelliferae inter ancillas conspicuae erant. Licet enim domi flabellum Eunuchorum fuit, tamen etiam mulierculae alicuius nonnumquam. Unde, inter ancillarum officia, flabellum tenere, enumerat Hieronym. in Epiph. Paulae. Fontani, pocillatorum turbae annumerandi, quorum mentionem facit Mart. l. 7. Egigr. 49. cuius Epigraphe ad fontem Ianthidos.
Fons Dominae, Regina loci quo gaudet Ianthis.
G. Gerula, aliquando eadem cum Nutrice, aliquando diversa fuit. Eius meminit Hieronym. l. 1. adv. Iovinian. et ad Laetam, ubi ait, Habeat modestam gerulam. I. Ianitrices, et Ianitores, fores observabant, quia sordidum videbatur appenso ut olim marculo eas pulsare. Vide infra Ostiarii. Internuntii, ut et Salutigeruli; apud parum pudicas Feminas, portio comitatus earum fuêre. De quibus vide Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 28.
Ut non ter deeies respiret? conscia matri
Virgo fuit,
et Apuleium de Deo Socr. qui illos Graeco nomine Δάιμονας vocat. L. Lanipendiae, inter Lanificas pensa partiebantur, quando ea munera sordere dominabus visa sunt. De us Pompon. Leg. 32 ff. de donat. inter vir. et ux. Lecticarii, succollabant, supposiris cervicibus, et dominam incedere nolentem gestabant. Eorum meminit Senec. Ep. 110. M. Muliones quoqueve inter Matronarum ministros, quae vehiculo carpentario, quod a iunctis mulabus trahebatur, uti solebant. Id quale esset, indicant numminomine ac imaginbus Iuliae ac Agrippinae Augg. signati. N. Nutrices re, et nomine fuêrunt, quae natos infantes procurabant, de quarum officio vide Plaut. Prolog. Poenuli. v. 28. Nomine tantum, quae diligentiam infantibus et munditiem adhibebant, ut loquitur vetus Gloss. ad illud Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 207.
Hoc monstrant vetulae pueris poscentibus assem.
Pertinent huc, Baiuli, Geruli, Gerulae, Nutricii et Nutritores. O Obstetrices, opem parientIbus ferebant, vetus Inscr. Sallustia. Q. L. Imeria. Obsletrix. Ornatrices, ornatum tractabant: quod artificium ut probe addiscerent, Magistris tradi consuevêre. Illis autem cura sui vultus srontisque decorae Semper erat, tortosque in flexum ponere crines, aut nodis revocari etc. Manil. l. 5. Auriculae Ornatricis, Galeae Ornatricis, a Tutulo Ornatricis vett. Inscriptiones meminêrunt. Ostiarius, ad ostium excubabat: Fuit autem is catenatus; et repellebat vel admittebat quos visum erat. P. Pedissequae, in publico incedentem sequebantur, sicut Anteambulatrices praecedebant. Mart. l. x. Epigr. 74. cuius epigraphe ad Romam Capella l. 2. Periergia vero aliis comitata Pedissequis etc. Hae pueros quoqueve prodeuntes cum comitibus stipabant. Q. Quasillariae a quasillo seu calatho dictae. Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 76. Edit. Bosch. c. 92. Nec contenta mulier tam gravi in iuria mea, convocat omnes Quasillarias, familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet. S. Salutigeruli vide supra Internuntii. Sandaligerulae, et i. e. sandalium Dominae pedi vel addebant, vel demebant: etiam aliquando prae ferebant. Non raro enim aurea erant haec calceamenta, et margaritis internitebant. Talis erat, e cuius manu lavantis Dominae calceum corripuit aquila, ut demitteret Memphi in gremium Psammetycbi Regis. Item Vitellius qui pro maximo munere a Messalina petiit, ut sibi pedes praeberet excalceandos, apud Suet. in eo c. 2. Sarcinatricum mentionem facit Caius IC. L. 27. ff. de peculio. Silentiarii, ex Eunuchorum numero, non in Palatio solum, sed et in familia privata fuêre, reste Salviano l. 4. de Gub. Hos quietis ministros dixit Procop. de bello Pers. l. 2. ad Somnum dicti ministri, prioribus affines fuêrunt. Eorum meminit Curt. l. 6. T. Textrim mentionem facit Amm. Marcell. l. 14. c. 10. et Cai. IC. l. 27. ff. de pec. Topiarii hortos exornabant, hederâ, myrto, lauru, chamaedaphne, buxo, adiantho et eiusmodi generis aliis. Eorum meminit Plin. l. 21. c. XI. Inscr. vetus: Lucrio. Aug. Topiario. ex Hortis etc. a Tutulo, dicebatur Ornatrix, quae huius tegminis seu suggestus crinium curam gerebat. Romae olim in Museo Carpensi: Aponiae. Successae. a Tutul. Ornatr. C: Batonius. Epigonus. Atriensis. Vide plura infra in voce Tutulus. Vide Vehicularii, in varia divisi erant genera. Ex iis enim fuêre. Basternarii: Postquam enim carpento Magistratus uti coepêre, inde factum est, ut Matronae ad Basternas sese reciperent. Carrucarii, dicebantur Burdones, qui carrucam Matronarum dormitoriam gestabant: Muliones Carrucarii quoqueve appellati apud Capitol. in Max. Iun. Cisiarii, a cisio, quod vehiculi biroti genus fuit, nomen habuêre, L. 13. ff. loc. Iunctores iungebant rhedam equis vel mulis: Eorum memminit Alfenus apud Curopalatem. Lecticarii, vide supra. Muliones, similiter. Rhedarii, rhedas curabant: De quibus Cic. Vide in Miloniana. Velarii, a velis accepere nomen, quae in palatio fuêre frequentia: Inser. Romae, Ti. Cl. Thallus. Praepositus. Velariorum. Domus. Augustae. Eadem in privatis aedibus, tum ut visum arcerent, tum ut venerationem conciliarent. Mart. l. 1. Epigr. 35. cuius Epigraphe ad Lesbiam.
At meretrix abigit testem veloque seraque.
Vestiplic ae, quid muneris obierint, ex ipsa voce dingnoscitur. Earum meminit Fabius maior Declam. 363. Alii Vestispicas illas dictas esse, a veste spicienda, ex Plauti Trinummo Act. 2. Sc 1. v. 22. contendunt. Quibus ex veteribus monumentis non male Vestificos et Vestificas annumeres. Rosimunda Alboni Vestiariam habuit, teste Diacono de Gest. Longobard. l. 2. c. 28. Umbelliferae ut Ovid. de arte Am. l. 2. v. 209. loquitur.
Ipse tene distincta tuis umbracula virgis:
Quod insolens et ignominiosum in Athen. notat Ael. l. 6. c. 1. quod nempe inquilinorum puellas adigerent ςκιαδηφορεῖν εν ταῖς πομπαῖς. Praeter has omnes, ancillas negotiationi a dominabus fuisle praepositas testantur Icti, L. 7. et 8. ff. de instit. act. L. 5. §. 2. ff. de tribut. act. etc. Apud priscos porro Feminae formâ praestantes, super coronam, victoribus in praemium cedbant. Ita enim Hercules, velut singulare quiddam, praedicat, ubi praemia sibi donata recenset,
—— γυνὴ δ᾿ επ᾿ αὐτοῖς ἕιπετο.
Mulier vero super ipsis sequebatur;
apud Euripid. Alcest. Act. 5. Et cum Troiâ captâ suis ducibus praemia distribueret, Telamom Hesionem dedit idem, teste Xenoph. de Venat. Ipsae tamen Olympiis interesle vetitae, qua de re vide notata ex Paus. Bernartio et Barclaio, ad Stat. Theb. l. 1. v. 424.
—— Exclusaque expextant praemiamatres.
Adde Val. Max. l. 7. c. 16 et Aelian. Var. l. 10. c. 1. Interim ex eiusdem Paus. Laconicis, equestri aut curuli certamine, non solum admissas ad Ludos feminas, sed etiam Olympionicas, fuisse, notat C. Barth Ammadvers. ad d. Stat. locum. Et per Augustum eidem sexui osuperiora loca sunt assignara ombius in Ludis atqueve Spectaculis, praeter Athletica, et Ferarum certamina, teste Scalig. Poet. l. 1. c. 21. cum antea viris mixrae spectarent. Quemadmodum apud eosdem Rom. eodem modo antiquitus lavabant, uti diximus supra, ubi de Balneis mixtis; more tandem Novellâ Iustiniani 117. aegre coercito. Plura de illis earum viz. coronis, vide apud Car. Paschal. in Coron. libb. passim; luxu, praeter dicta, apud Plin l. 33. c. 12. ornatu, eundem l. 32. c. 4. osculo illis figi solito, iterum l. 7. c. 13. radendi malas more, in funere, l. 11. c. 37. statuis, l. 34. c. 6. successione in Regnis, Hug. Grot. de Iure Bell. et Pac. l. 2. c. 7. §. 12. aliisque huc pertinentibus apud alios innumeros (ut quorum de hoc Sexu agentium, in sola Bibl. olim Mazariniana, numerum ad 400. ascendisse accepimus) nec non hîc passim; uti de illarum Commumone iamiam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”